# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 xi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-2/xi

E quoniam casus clinici & completae de morbis historiae unicum & verum pathologiae & therapiae rationalis fundamentum constituunt, sine quarum sufficiente apparatu nihil solidi Medicus in theoria statuere, neque in praxi praestare & efficere potest; cuivis morbo notabiliores quae mihi ad manus fuere adjeci observationes, in quibus fideliter & candide morbi cujusvis historiam & progressum, quae remedia, quo ordine usurpata & qualis effectus consecutus fuerit, exposui, atque simul in subnexa epicrisi insignem usum & fructum observationum ad circumspectam & auspicatiorem praxin exercendam demonstravi. Ego nihil magis in votis habeo, quam ut etiam au qui ingenio pollent & in ampla praxi versantur publicumque bonum promovendi ardorem habent, me hac in parte sequantur. Ceterum nullus dubito, fore, ut plures ex Medicis, si scripta mea practica usque eo in lucem edita, quae non praecipitavi quinquaginta annorum per DEI gratiam experientia innixus, cum attentione legant & perlegant, non modicum fructum in misere afflictos redundaturum abundanter percepturi sint. Sin autem invidi quidam aut in praxi rationali minus versati, haec vel quaecunque alia mea scripta vilipendere velint, id certe parum curabo. CONSP. ὴο τένπν τρ τῆς γίν σγρ τῆρ τιο τῆτ ορρὰ σττο σγεε πτν τῆο ὰρ ρραίδς τρ τς γς τρ σὲ ιν ρ .. τρ πτρ. τς στ, διο δὲ γέρ ι OTOQI π89OO. TIT TTXX * 3rX PNTTO τ τ τσ σαι Θ σφεδ σφσσ ἐ δ δ ἐ. ἐ . . ἐ. εʼ ει. ἐι. σι. ἐρ. αὶ Q

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
