# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 10

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/10

Ex his adparebit, in omni epilepsia praesto esse membranae cerebrum, medullam spinalem, ac nervos investientis stricturam, ceu caussam illius proximam. Prout vero caussae remotiores, quae hanc stricturam inducunt, ac circulum humorum per cerebrum & caput inaequalem reddunt, admodum sunt variae: ita quoque diversae species ac denominationes motuum epilepticorum exsurgunt. Hinc innotescit differentia epilepsiae in idiopathicam & symptomaticam: quando enim caussae intra ipsum cerebrum existunt, nec aliorsum proveniunt, tum dicitur idiopathica epilepsia: contra cujus caussae ex aliarum partium vitio demum ad caput transferuntur, ea audit symptomatica. XIII. Idiopathica nascitur saepius ab externa violentia. Res enim apud medicos aeque ac chirurgos notissima est, quod a gravioribus capitis & cranii per vulnerationem fracturam, percussionem, depressionem inductis laesionibus frequentius graves, quin nonnunquam lethales proveniant epilepsiae. Praecedunt tum plerumque capitis dolor, atque sensuum torpor: & post mortem vel sanguis, vel serum corruptum stagnans inter duram & piam matrem, vel cranium inter & duram matrem, vel festucae durae matri inflictae inveniuntur. Saepius etiam fit, ut epilepsia chronica certa temporis periodo recurrens, a spinis acutis osseis interne in basi cranii, interdum etiam in sinu falciformi vel lateralibus enatis, quae curari nequit, excitetur: interea tamen ars impedire potest, ne ex nimio motu sanguinis, cerebrum ita disponatur, ut pressio ejus contra spinam sit tam magna, ut inde oriatur insultus epilepticus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
