Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 107
Unproofread scanNot analysed yet
Priori scopo inserviunt pulveres diaphoretici, nitroso cinnabarini, cum extracto croci remixti, infusa calida intra lectum cum regimine pota, mixtura simplex, liquor anodynus, &spiritu eboris maritatus; posteriori faciunt satis frictiones, fomentationes corporis externi, tepidiora pediluvia, balnea aquae dulcis cum lacte, atque laxantia; quae illum simul habent usum, ut constrictas partes blande relaxent. Nec irrita saepius sunt vesicatoria, fonticuli, setacea. §. VII. Quod si quidam, uti plerumque fit, ex praegressa perversa diaeta diu male habentes, successive motibus spasmodicis vagis corripiantur: indicium est, illos a dyscrasia sanguinis ac lymphae scorbutica fuisse excitatos. Tum aliam curandi viam inire decet: siquidem ea remedia in usum sunt vocanda, quae corruptam humorum massam emendant, impuros humores per congrua proscribunt emunctoria, ac circulum humorum reddunt aequabilem. Hoc nomine praeter congrua laxantia, &clysteres praestantissima sunt antiscorbutica, &ex his temperatissima, veluti sunt beccapunga, acetosa, radix chinae, sarsaparillae, lapathi acuti &c. Haec vel in decocti forma, vel potius in ipsis succis adhibeantur, maxime si illi cum lacte caprino, vel sero lactis adsumantur. Ipsum etiam serum lactis dulce, ea ratione, quam in Consult. ac Respons. Medicin. Tom. I. Sect. I. Calu LXIII. p. 279. docui, paratum, aut loco aquae simplicis, acidulis Selteranis, vel aquis destillatis herbarum antiscorbuticarum, addito pauco nitro, nuptum, ingentem pollicetur fructum. Neque alienum erit, ipsis acidulis, cum lacte maritatis uti: &si in ullo morbo, certe in hoc excellentissima est virtus aquae fontanae, naturali frigiditate haustae: quibus omnibus, si nimia sanguinis moles fuerit praesto, congruae venarum sectiones conjungendae sunt. §. VIII.