Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 11
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIV. Ad caussas epilepsiae idiopathicae atque lethalis referri quoque meretur obstructio venarum jugularium vel etiam sinuum durae matris, praesertim falciformis, a sanguine viscido, aut polyposis concrementis enata. Ejusmodi tria mihi innotuerunt exempla, &plura apud BONETVM in sepulchreto anatomico passim occurrunt. Huc etiam spectat observatio a SPONIO in aphor. Lib. II. aph. 19. allegata, qua quidam primum somnolentus, post epilepticus factus, &hinc mortuus, aperto cranio monstravit in variis venarum jugularium ramis obstructiones a muco viscido &tartareo tantas, ut gypso infarcti viderentur; &praeterea cruor in ventriculos cerebri fuit extravasatus. Non minus, si capitis morbis vel acutis, ut phrenitidi, vel chronicis, veluti maniae &melancholiae jungitur epilepsia, tales vasorum infarctus a sanguine subsistente crasso post mortem reperiuntur: qualis epilepsia, mea quidem sententia, rectius refertur ad idiopathicam. XV. Porro inter caussas idiopathicae epilepsiae, animi affectus, maxime ira atque terror, haud ultimum sibi vindicant locum. Hi enim proxime &immediate in nervosas corporis partes &membranas, eas vel fortius constringendo, vel plus justo dilatando agunt; &in universa machina vitalem motuum oeconomiam invertunt. Sed id sane mirabile est, quod a gravi animi affectu vitium in fluidas etiam transeat partes: quemadmodum nutrices suo attestantur exemplo, quae ira vel terrore graviter comcommotae, si statim ubera praebuerint infantibus; hi saepius haud ita multo post epilepsia corripi observantur. Quin imo haud rarum est, quod infantes, si matres gravidae saevioribus indulserint animi commotionibus, primis aetatis annis facillime fiant epileptici. Porro complures hinc inde apud auctores consignatae reperiuntur observationes, quosdam ex solo aspectu epilepticorum, qui graves passi fuerunt insultus, tanto correptos fuisseterrore, ut mox in eundem inciderint morbum.