# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 111

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/111

CAVTELAE. Gl ullus est morbus, qui delicatius, ac leviori quasi brà Cautela circa remedia chio tractari debet; certe est noster spasmodicus vagus. calidiora. Respuit ille valida, ac exacerbatur ab omnibus, utut levis simis spirituosis, commoventibus, ac calidioribus, bezoardicis, alexipharmacis, volatilibus, essentiis, oleis destillatis &c. Materia enim salino sulphurea, quae hos morbos fovet, tam subtilis existit, tamque volatilis, ut ab ejusmodi remediis admodum exaltetur & exagitetur. Cunctae, quae exhiberi possunt, medicamina, sint temperata; & in pulverum, mixturarum aquearum, decoctorum ac infusorum forma propinentur. II. Hanc etiam cautelam circa ipsa antiscorbutica obCirca antiscorbutica. servare oportet: ex quibus non nisi temperatissima seligantur, uti sunt beccabunga, acetosa, & succus nasturtii aquatici, quod praeter sal volatile subamarae & roborantis est virtutis. Optime enim in succis exhibentur, maxime si ille aut sero lactis, aut ipsi lacti nuptus, purgatis antea primis viis propinetur. Si decoctorum formulae arrideant; illis addere convenit nitrum; quippe quod radicum, herbarumque paullo acriorum vim commoventem insigniter hebetat. III. Fortiora purgantia adhibere, maxime, ubi scorbu- Circa fortiotica praesto est acrimonia; nihil est, nisi oleum camino ad- ra evacuantia, us nardere. Narcotica, sulphurea, opiata, adstringentia &c. recotica.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
