# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 112

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/112

mota nondum materiali caussa, propinata veneni instar sunt. Licet enim prima fronte malum allevare videantur; re tamen vera illud reddunt pertinacius, ac summam nervorum relinqunt debilitatem. Idem de asa foetida, naribus extrinsecus admota, tenendum est; cui substituere praestat corium illud ex Russia ad nos deportatum, quod vocant Juchten-Leder. Fonticulos vesicatoria, setacea &c. non promiscue adplicare decet; sed in certis duntaxat ac reservatis casibus, ubi nimirum exanthemata, aut ulcera ad partes corporis interiores sunt retroacta, & malum est pernacius. Vbi affectum spasmodicum vagum, praeter scorbuticam humorum dyscrasiam, affectus hystericus, aut excretionum sanguinearum suppressio sustentaverit: haud temere ad specifica, aut motus praeternaturalis sopientia, interna pariter, ac externa confugiendum est; sed antea bene providendum, ut adjuvetur successus excretionum. Hoc fine venaesectiones convenienti tempore institutae, clysteres pulveres temperantes & antispasmodici, pilulae blande balsamicae, tepidiora pediluvia, & bonum ab horum usu regimen, quia & balnea temperata, ac denique recta aquarum mineralium potatio utramque paginam absolvunt. Et generatim sciendum est, nihil magis felicem curationis successum adjuvare, quam si pori cutis aperti, & alvus libera fuerint. Adhuc circa scorbutum, si malo nostro pabulum dederit, tenendum est, quod in illo magis frigido, ut cum veteribus loquar, aut ubi simul pituita mucida, vappida, acida in subiectis naturae humidioris ac frigidioris peccat, magis e re sint antiscorbuticae radices ac herbae in decoctis adhibendae. Contra vero, ubi subjecta fuerint strictiora, calidiora, cholerica, & acrimonia magis biliosa, sulphurea, omnium remediorum virtutem antecellit serum lactis. VI. Generatim lac, & medicamina ex illo parata, si debi- Circa lactito ordine, ac primis viis a biliosa acri saburra repurgatis cinia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
