# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 113

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAVTELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/113

usurpentur, ad infringendam & obtunendam miasmatum malignorum in his morbis peccantium acrimoniam praestantissimi usus est. Hoc inter alia patet, exemplo venenorum, ac drasticorum purgantium & emeticorum: nihil enim certius & efficacius, ad convulsiones, & alias atrocissimas passiones ab illis excitatas deprehenditur, quam opportunus lactis usus. VII. Pernitiosissimus in morbo nostro spasmodico, ubi Circa remedia Salina jam salia acria scorbutica praesto sunt, est quorumcunque ac mercurisalium & fixiorum & volatilium frequens & largior usus; alia. quippe quae materiam ac caussam morbi magis adaugent, & symptomata exacerbant. Quare nec cinnabarina, quae alias cum diaphoreticis ac absorbentibus mixta securi sunt usus, cum salibus irritantibus combinare decet. Maxime omnium a mercurialibus quibuscunque sedulo cavere expedit: quoniam illa, si cum salina acrimonia permisceantur, causticam ac venenatam obtinent naturam. VIII. Saepius tanta urget motuum violentorum vehemen- Circa Linitia, ut nulla fere restent intervalla, quibus convenientia menta. propinari possint remedia. Tali in casu nihil est praestantius, quam remediis externis, ac linimentis, cum oleo hyoscyami permixtis, ad tempora adplicandis, blandum conciliare somnum; quo placantur saevi tumultus, ut deinde reliqua (Hoffm. Sist. T. V.) reliqua medicamina feliciori successu adhibeantur. Ceterum etiam roborandi fine linimenta vertebris lumbaribus, ventriculi regioni, ac juncturis partium adplicari possunt; ubi loco olei hyoscyami, oleum nervinum & lumbricorum terrestrium substitui debet. Enarrationes morborum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
