Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 116
Unproofread scanNot analysed yet
Hi paroxysmi per intervalla redeunt, &praenunciantur somnolentia justo profundiori, adpetitu &pulsu auctis: tum viscida muci particula per screatum ejicitur; aut globiformis septi transversi contorsio sentitur; &hinc subito superveniunt artuum agitationes. Epicrisis. Notabile hoc est exemplum motuum spasmodicorum vagorum, cum catalepticis symptomatibus &insigni humorum dyscrasia scorbutica complicatorum. Hanc enim significant lympha illa acerrima, ex faucibus ac oesophago stillans, variosque sapores referens; dolores rodentes, lancinantes, pungentes totius fere corporis; maculae ac vesiculae pedes occupantes, atque moleculae illae acerrimae cum lochiis excretae. Notabile vero in hoc casu est, quod appetitus, qui extra paroxysmum vagus erat, brevi aute ipsam accessionem admodum auctus fuerit. Namque excitari adpetitum a salibus acidis, tunicam ventriculi vellicantibus, neminem fugit: haec vero salia, quamdiu motus spasmodici silent, reliquis viscidis humoribus immixta quasi coercentur; at quando per incipientes violentos motus e suo contextu extricantur, iterum afficiunt nervosas partes; ut adeo caussa pateat, cur imminentem paroxysmum antecedat auctior adpetitus. Totum vero malum primum habet fundamentum in perverso partium &fluidarum &solidarum motu: quod ex passionibus, quas toleravit, hypochondriacis clarum fit. Complicati in his adfectibus intestinorum motus spasmodici in caussa etiam sunt, quod alvi negotium succedat admodum inordinatum; &illa, conquiescentibus spasmis, lubrica, his vero recrudescentibus constrictissima sit. Tenesmus, singulis dejectionibus conjunctus ab humorum acrimonia dependet: &rosionis ille ac aestiationis in hypoc hondrio dextro sensatio, a bile acrioriori, stagnante, &per poros vesiculae felleae transsudante, vicinasque partes vellicante suos mutuatur natales. Hujus autem affectionis, quae adeo inveterata solidas pariter ac fluidas partes prorsus destruxit, curatio difficillima fuit, ut adeo haud mirum, si omnium remediorum, utut praestantissimorum efficacia fuerit irrita. Laxantia vero, diaphoretica, balnea, aquae minerales, victus ac coeli mutatio insignissimum in hoc spinoso morbo levamen attulerunt.