# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 118

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/118

Tum accidit aliquando, ut in ipsa dolorum exacerbatione, illam dorsi regionem, ubi diaphragma vertebris adhaeret, manu fortiter percutiendam praeberet: quo facto, remittebant quidem artuum externorum tormenta, sed atrociores intestina prehendebant dolores, ut arthritis retropulsa videretur. Vix autem una elapsa hora, alvus sponte solvebatur; & tum clysteribus adjuta, copiosas sordes ac flatus reddebat: quibus excretis cuncta conquiescebant symptomata, somnus & adpetitus redibant, & perfecta sequebatur reconvalescentia. Epicrisis. Plane singularis, & attentione perquam digna est haec observatio, quod forti facta percussione ejus dorsi regionis, ubi tendines diaphragmatis vertebris lumborum adhaerent, externa artuum tormenta mox remiserint, & ad intestina retrocesserint; tumque secuta crebriori alvi dejectione, & copiosa sordium eliminatione, vis morbi atque symptomatum mox conquieverit. Namsi ullus in universo corpore locus est notabilis; certe hic ipse, cujus in historia morbi meminimus, attentionem meretur. Ibidem enim septi transversi tendines vertebris lumbaribus firmiter junguntur, & orificium ventriculi sinistrum, valde nervosum atque sensibile; porro plexus major mesentericus, cum arteria & vena mesenterica, ac finis duodeni, in quo vitiosus morborum spasmodicorum & periodicorum fomes est, situm suum habent. Hinc vero videtur simillimum, a paullo fortiori hujus loci externa percussione, ingentem tam motuum nervosi generis spasmodicorum, quam etiam caussarum, hosce motus sustentantium factam esse mutationem, eorumque ex uno in alterum locum translationem. Hujus externi remedii effectum in puerorum ferina, atque suffocationem minante tussi, aliquoties vidi praestantissimum: neque etiam minus in viro quodam honoratissimo, qui saepius cruciabatur graviori podagra, adnotavi, quod a partis affectae per malleum facta, utut dolorisica percussione, insignissimum dolorum perceperit allevamentum. Recte mechanica dici potest haec curatio; quae, si tempestive fiat in certis circumstantiis felici haud carere potest effectu. Quod autem praesens morbus demum per alvi dejectionem fuerit curatus; certum praebet indicium, caussam illius materialem in prima latuisse regione.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
