Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Puer undecim annorum, strictioris corporis habi-Motus sparmodici vagi tus, aà teneris vultu pallido ac lurido praeditus, &saepius de cum corruimi ventris torminibus conquestus, parentibus tamen saptaphantanis natus, obambulavit aliquando hyemali tempore in hor sia. to, ibidemque praevio gravativo in pectore sensu, &vomendi conatu incidit in paroxysmum fere epilepticum; in quo post aliquot horas semianimis, &oculis clausis deprehendebatur. Abhinc malum magis invalescere coepit, &aliquoties quotidie recurrit, cum tanto membrorum robore, ut vix a tribus coercere potuerit viris. Paroxysmum antecebaut angustiae praecordiorum, palpitationes cordis, vertigo, tinnitus aurium, &capitis gravitas: tum spasmodicae by( dicae agitationes ab umbilico primum ad caput ascendunt, &ex hoc in externos artus diffunduntur. Qamdiu caput afficitur, omnes cessant sensus &rationis potentia hebetatur; quanto autem artus concutiuntur, rationis redit integritas. Ipsae corporis agitationes variis quotidie modis tristem ludunt scenam: mox enim instar galli cucurrit, mox boatum vaccarum aemulatur, mox sonitum, quo venatores feras alliciunt, modulatur; mox peregrinas linguas strepit; mox more musicorum, motum cantus manibus moderatur; mox magis mutus est quam piscis, &tum scribendo significat, prohibitum jam sermonem se intra horae spatium esse recuperaturum, uti etiam fit.