# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 12

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/12

Vehemens quoque rei venereae desiderium a semine copioso obortum, ob castitatem tamen suppressum, gravem hunc epilepticum affectum provocandi potentiam habere, plurimis notatu dignis confirmari potest exemplis. Foeminas pariter, alias castissimas ab insano amore in hoc malum incidisse, cujus optimum tam praeservatorium, quam curativum remedium conjugium fuit, res identidem per observationes certa atque confirmata est. §. XVI. Saepissime ortus mali epileptici est sanguinis serosi impurioris nimia & impetuosa translatio ad caput in corporibus cachecticis, hypochondriacis, & ubi ventriculus & intestina spasmis ac flatibus sunt repleta, eorumque peristalsis naturalis cum debitis se & excretionibus valde laesa ac perversa est. Quando enim cunque in antecedentes & epilepticae, & aliarum cerebri graviorum ac inveteratarum passionum caussas inquirimus: plerumque ejusmodi aegrotantes vel hypochondriacos & haemorrhoidarios, vel melancholicos, vel cachecticos fuisse deprehendimus. Tum utplurimum sanguineas excretiones, quae in viris per haemorrhoides, in foeminis per menses fiunt, aut parciores, aut nimias huic diro malo viam stravisse innumerae auctorum observationes, quotidiana experientia attestantur. Qualis epilepsia recte vocatur symptomatica, serosa, hypochondriaca vel cachectica; quae certis plerumque periodis, sicuti ceterorum ex spasmis primarum viarum oriundorum morborum mos fert, adoritur. §. XVII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
