# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 121

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/121

quod exhibitum prodesset, ut ne manifesta fieret ipsorum ignorantia, sacram hanc affectionem esse pronunciarunt, & relictis idoneis rationibus, curationem in expiamentis & incantamentis quaesiverunt. Verum cum caussae, quae ad turbulentam ejusmodi, ac plane perversam contribuunt phantasiam, omnino sint physicae atque mechanicae, siquidem anima non nisi in mechanismo, per mechanicas caussas & cum materia apta agere & operari potest, quo immutato, illius quoque operatio mutatur: illae fane diligentius a Medico sunt corrigendae, & e corpore proscribendae. Et ipsi jam veteres, praesertim Hippocrates, talium cum corrupta phantasia complicatorum morborum curationem in remediis diaeteticis, cibis accomodatis, salubri aere, atque demum in helleboro dextre praeparato quaesiverunt ac invenerurt. Quemadmodum enim a cibis copiosis, flatulentis, & qui crassos viscidosque ingenerant succos, nec non aëre nimis denso vappidoque, corpora per se jam imbecilla facillime ad graves generis nervosi aegritudines disponuntur: ita omnino ad has praecavendas pariter, ac sanandas, convenienti vitae regimine, & victu tenui, qui nec stomachum gravat, nec cruditates relinquit nervis inimicas, & benigno cocto nihil observatur praestantius. OBSER(Hasim. Pst. T. v.)

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
