Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 122
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Puer septem annorum, alacris antea, &vegetus, ex improviso capitis acuto corripiebatur dolore, qui cum aestu praeternaturali, atque pulsu celeri erat coniunctus. Brevi post superveniebant saevissima circa regionem umbilicalem tormina, crebri vomendi conatus, intolerabilis in ano pruritus, alvi obstructio per triduum inhaerens; &tandem excipiebant horrendae manuum pedumque convulsiones, &agitationes ex uno membro in alterum transeuntes: quibus cessantibus, absque sensu &motu, intentis oculis, graviter respirans jacebat. Haec ergo symptomata praeter antispasmodica, liquorem meum anodynum mineralem, cum tertia parte spiritus vitrioli junctum, &pulverem ex cinnabari, lumbricis terrestribus, nitro, &pulvere Marchionis confectum, oppugnabantur laxante, quod ex Manna, rhabarbaro, semine santonici, ac sale Sedlicensi erat compositum. Hoc excipiebant crebrae alvi dejectiones, &cum illis, mirum dictu! ultra millia ascaridum tenuissimarum, glomeris instar invicem contortarum excernebantur: quo facto cuncta protinus remittebant symptomata. Epicrisis. Vermes intestinis tenuibus vel ipsi ventriculo incarceratos, horrenda &portentosa in partium nervosarum systemate excitare symptomata, neminem fugit. Sed id non adeo obvium atque compertum est, ascarides, quarum sedes in recto, tanquam ultimo, &a capite remotissimo intestino est, convellendo universum nervorum genus, totam motuum vitalium, imo functionum animalium turbare posse oeconomiam. Verum haud infrequenrer non tantum in pueris, sed etiam adultioribus, praesertim foeminis ob mensium vitium cachecticis, ex ascaridibus varios &mirabiles capitis affectus, aphoniam, profundum soporem, epilepsiam, catalepsin, convulsiones artuum vagas, ac mentis alienationes observavi.