# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 123

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/123

Quando vero hi vermes per suppositoria, anthelmintica cum purgantibus juncta, ex quibus semen Santonici cum mercurio dulci ac ialappa mixtum palmam obtinet, non omissis balsamicis, foras pulsi fuerunt, remiserunt omnes adfectiones. Caussam tam gravissimaruu passionum non in sola intestini recti vellicatione collocandam esse arbitror; nam saepe nec ullus dolor, nec pruritus in ano sentitur; sed potius in putridis horum animalculorum effluviis ac exhalationibus, per poros in nervosas ac membranaceas partes sese insinuantibus ponendam esse, certus credo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
