Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 125
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc etiam factum est, ut decocta diluentia, humectantia, &quae acrimoniam temperant, uti serum lactis, in quo flores sambuci ac herba nasturtii aquatici decoquuntur, clysteres emollientes, decoctum chinae, atque balnea praestantissimam opem tulerint. Contra vero omnia, quae intendunt scorbuticam humorum acrimonium, veluti sunt fortiora purgantia, sudorifera, atque salina plane omitti debent, quoniam iis plus damni excitatur, quam emolumenti. Quadraginta annorum vir, per duos abhinc annos Mobus nagus scorbuticus crebris ventriculi inflationibus, ac insigni abdominis ten cum saburra sione divexatus, incidebat aliquando post praevium iter, in tenacissima vehementissimum dentium sinistri lateris dolorem, adeo intestinis aut per aliquot horas instar apoplectici omni fere sensu ac impacta. motu privatus esset. Talis paroxysmus bis adhuc circa novilunium semper recidebat; adhibitis vero vesicatoriis &scarificatione tandem remittebat. Posthaec circa ultimum lunae quadram ingentes lancinationes crus sinistrum prehendebant, cum totius corporis lassitudine, "idianis animi deliquus stipatae: quae subsequente plenilunio in omnes artus diffundebantur cum rigiditate ac motus impotentia in brachiis, horumque juncturas veluti e sede sua distorquebant. Hinc suasu amicorum, locum mutare, iter ingredi, &corpus movere coepit: unde accidit, ut aliquando praeter opinionem crus sinistrum violenter retractum, dextrum vero antrorsum vehementer distentum fuerit.