Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 127
Unproofread scanNot analysed yet
Contra vero consultius est, clysteres ano infundere oleosos, ac emollientes; quibus faeces crassiores diluuntur, &ad exitum disponuntur. Tum quoque jungere licet laxantia, &quidem lenissima, veluti est manna cum oleo amygdalarum dulcium. Hisce itaque subsidiis postquam expurgatae fuerunt sordes crassiores: reliqua remedia, quae ad temperanda salia scorbutica sunt opportuna, feliciori successu, majorique cum fructu adhiberi potuerunt; quae inter serum lactis, praesertim dulce est praestantissimum. Tandem ad artus roborandos thermae Toeplicenses, &olea juncturis inuncta, utilissimam tulerunt opem.