# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 127

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/127

Contra vero consultius est, clysteres ano infundere oleosos, ac emollientes; quibus faeces crassiores diluuntur, & ad exitum disponuntur. Tum quoque jungere licet laxantia, & quidem lenissima, veluti est manna cum oleo amygdalarum dulcium. Hisce itaque subsidiis postquam expurgatae fuerunt sordes crassiores: reliqua remedia, quae ad temperanda salia scorbutica sunt opportuna, feliciori successu, majorique cum fructu adhiberi potuerunt; quae inter serum lactis, praesertim dulce est praestantissimum. Tandem ad artus roborandos thermae Toeplicenses, & olea juncturis inuncta, utilissimam tulerunt opem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
