Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 128-3
Unproofread scanNot analysed yet
Securioris effectus existunt essentia corticum aurantiorum bene praeparata, tinctura tartari, spiritus nitri dulcis, vel Elixiria ex herbis, ac radicibus balsamicis, cum menstruo lixivioso parata, quale est illud, quod in Notis ad Poterium descripsi, &meum viscerale stomachicum; cujus praeclara in affectibus flatulentis &hypochondriacis virtus, a longo se jam commendavit tempore: sed notari meretur, horum usum debere esse diuturnum. Non minimam denique utilitatem in ipsis paroxysmis hypochondriacis exserunt pediluvia temperatiora; quae humorum circulo ad externas corporis partes invitando, relaxandisque imi ventris spasmis egregie velificantur. Haec parari possunt ex sola aqua fluviatili, cum furfuribus triticeis, floribusque chamaemeli; nec sint nimis ferventia, sed temperate calida; quibus pedes paullo profundius immitti debent. His rite usurpatis, procul omni dubio cessabit ac imminuetur paroxysmorum vehementia. Quum autem illi facile revertantur, extra illos studendum est, ut juxta tertiam indicationem caussae tollantur, stagnationes humorum discutiantur, viscerum obstructiones reserentur, humorumque circuitus per totum corpus reddatur aequalis. Hoc nomine felici curationi viam quasi sternunt, eamque egregie secundant, sanguinis missiones per convenientes venaesectiones administrandae.