# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 13-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/13-2

Quibus demum factum est, ut aegra pristinae sanitati perfecte restitueretur. Epicrisis. Docemur ex hoc casu, a sola sanguinis crassi atque glutinosi, ob defectum sufficientis potus ac motus cumulata mole, praesertim in foeminis, quando menses non sufficienter fluunt, venaesectio negligitur, & denique irae affectus supervenit, epilepticum malum excitari posse. Et a tali caussa generatae epilepsiae longe facilior est curatio. Praeterea in nostro casu spasmus primarum viarum non minus a stagnante ibidem sanguine productus, febrilibus originem dedit commotionibus: quarum demum ope materia nervoso generi inimica penitus discussa, evacuata, & aegra denique a malo suo liberata fuit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
