# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 130

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/130

Contra vero sanguineo phlegmaticis ac torpidioribus magis prosunt acidulae Schwalbacenses, Egranae, Pyrmontanae, & subjectis strictioribus, agilioribus, cholericisque proficuae potius sunt acidulae Selteranae, Spadanae, Toenstadienses ac Wildungenses. VII. Praeterea summum auxilium a recta vivendi ratione expectari debet: quae si negligatur, omnis reliqua curatio irrita erit, atque frustranea. Ex iis aër primum seligendus est purior, ac temperatior; evitando frigidum, humidum nebulosumque & minime in tali loco dormiendo: neque tamen propterea, metuendo aëris injurias, corpus penitus ab ejus liberioris usu prohibendum est, ne justo fiat sensibilius, & ex quavis mutatione tempestatis, eaque levissima graviter ladatur. Praeprimis autem omne frigus, maxime boreale, praesertim a ventriculo, lumbis, ac pedibus sedulo arcendum est; utpote a quo dictis partibus liberalius admisso, protinus inflatio ventriculi, dolor dorsi circa lumbarem regionem, & intestinorum tormina recrudescunt. Porro ciborum sit rectus ac modicus usus; ex illis enim, primis officinis, a saburra acri, biliosa repletis, nugle nutrientia quoque sunt nocentissima; quoniam juxta HIPPOCRATIS effatum, Sect. II. aph. X. impura corpora, quo magis nutriveris, eo magis laeseris. Ceterum ab omnibus acidis, salitis, flatulentis, oleribus, panificiis, pomis, fimilagineis, calidioribus, aromatisatis &c. probe abstinendum; nec gulae nimium, maxime in coena indulgendum erit. Namque temperantia ab illecebris victus summum est morborum chronicorum remedium; quemadmodum rectissime veteres medicorum docuerunt, & CAROLVS PISO tr. de morbis a serosa colluvie pag. 241. praeclare docet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
