Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 131
Unproofread scanNot analysed yet
II. Agitatur inter veteres controversia, an catalepsis An differat idem sit cum catocho morbus, necne? Quidam discrepaCato. ho. re has adfectiones, &Catochum illum esse perhibent affectum, quem coma vigil adpellant veteres; ubi somno premi videntur aegroti, &tamen vigilant, sed nec fari, nec ullum membrum movere valent, sensu praesertim tactus integro. Contra vero plerique catochum ac catalepsin pro synonymis habent; quos inter HENRICVM AB HEER obs. III. &NICOLAVM PISONEM de morbis cognoscendis Lib. I. Cap. XIII. allegasse sufficiat. Realis autem est, quae Differentia catalepsin ac tetanum intercedit differentia. Quemadmo-catalepscos a tetan. dum enim in tetano totum corpus, &cuncta membra tanto rigore distenduntur, ut illa ligno rigidiora nec summa vi flectere aut incurvare valeas; &praeterea sensus pariter ac ratio sibi constant: ita e contrario in catalepsi immotum quidem stat corpus, sed flexile manet, &quoscunque artus flectere ac agitare potes; atque sensus omnes pariter ac ratio percunt. III. Catalepsis omnium sane morborum est rarissimus; Histeria caut ideo HENRICVS AB HEER medico, se plusquam millies falepsees. vidisse catalenticos jactanti, respondert: O te infelicem, non puto fuisse mille catalepticos, ex quo morborum terris incubuit cohers. Quotquot tamen legeris de hoc morbo in libris Medicorum sparsim obvias observationes; invenies illum hyemali potissimum tempestate, &sub frigore intensissimo homines invadere. Quemadmodum enim frigus gene. &ad producengeneratim nervoso generi est inimicum, dos morbos spasmodicos admodum opportunum: ita vero quoque simillimum est, in nostro morbo nervorum fibrillas ad concipiendam spasmodicam conductionem frigore reddi aptissimas; eo magis, cum solo horrendo frigore prodigiosum hoc malum excitari, plurimae testantur observationes.