# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 131

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/131

II. Agitatur inter veteres controversia, an catalepsis An differat idem sit cum catocho morbus, necne? Quidam discrepaCato.ho. re has adfectiones, & Catochum illum esse perhibent affectum, quem coma vigil adpellant veteres; ubi somno premi videntur aegroti, & tamen vigilant, sed nec fari, nec ullum membrum movere valent, sensu praesertim tactus integro. Contra vero plerique catochum ac catalepsin pro synonymis habent; quos inter HENRICVM AB HEER obs. III. & NICOLAVM PISONEM de morbis cognoscendis Lib. I. Cap. XIII. allegasse sufficiat. Realis autem est, quae Differentia catalepsin ac tetanum intercedit differentia. Quemadmo-catalepscos a tetan. dum enim in tetano totum corpus, & cuncta membra tanto rigore distenduntur, ut illa ligno rigidiora nec summa vi flectere aut incurvare valeas; & praeterea sensus pariter ac ratio sibi constant: ita e contrario in catalepsi immotum quidem stat corpus, sed flexile manet, & quoscunque artus flectere ac agitare potes; atque sensus omnes pariter ac ratio percunt. III. Catalepsis omnium sane morborum est rarissimus; Histeria caut ideo HENRICVS AB HEER medico, se plusquam millies falepsees. vidisse catalenticos jactanti, respondert: O te infelicem, non puto fuisse mille catalepticos, ex quo morborum terris incubuit cohers. Quotquot tamen legeris de hoc morbo in libris Medicorum sparsim obvias observationes; invenies illum hyemali potissimum tempestate, & sub frigore intensissimo homines invadere. Quemadmodum enim frigus gene. & ad producengeneratim nervoso generi est inimicum, dos morbos spasmodicos admodum opportunum: ita vero quoque simillimum est, in nostro morbo nervorum fibrillas ad concipiendam spasmodicam conductionem frigore reddi aptissimas; eo magis, cum solo horrendo frigore prodigiosum hoc malum excitari, plurimae testantur observationes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
