Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 135
Unproofread scanNot analysed yet
Hic locus audit sensorium commune, &ille est, in quo primariam quoque animae fedem nos collocare oportet. Quamvis enim illa, tanquam substantia immaterialis, non bene includi queat loco: attamen cum certissimum sit, spiritum hunc immortalem arctissimum cum corpore fovere commercium, &magnum in sensus &functiones, quae dicuntur animales habere directorium; necesse est, ut ipsi ratione operationum, quas beneficio fluidi tenuissimi modo nobis incomprehensibili edit, certum utique adsignemus spatium, ex quo omnes, quae in fibris fiunt mutationes sentiat, &actionibus, quae ipsius voluntati subjacent, commode fungatur. VIII. Commune vero sensorium nec juxta CARTESIVM Sensorii comin glandula pineali; nec ad mentem LANCISII dissert. de munis desede animae cogitantis in corpore cerebri calloso; sed cum scriptio. Anatomicorum accuratioribus ac recentioribus, in medulla oblongata, atque ea, quae basin cerebri constituit, collocamus. Exinde enim egressi canales nervosi, tunicam extimam, a pia meninge, copiosissimis vasis intertexta, ac medullares cerebri tractus ambiente, mutuantur, &sic ad totius corporis partes sensui motuique voluntario inservituri abeunt. In hasce vero fistulas nerveas fluidum subtilissimum cum sanguine per arterias carotides ac vertebrales ad caput delatum, resorpta a venosis vasis crudiori substantia, in parte cerebri corticali secretum, &denique per medullarem regionem vi quadam impellitur; ut huius beneficio certas cogitationes sequantur certae motuum in corpore determinationes; &vicissim certas corporis motiones excipiant certae in anima ideae.