# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 135

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/135

Hic locus audit sensorium commune, & ille est, in quo primariam quoque animae fedem nos collocare oportet. Quamvis enim illa, tanquam substantia immaterialis, non bene includi queat loco: attamen cum certissimum sit, spiritum hunc immortalem arctissimum cum corpore fovere commercium, & magnum in sensus & functiones, quae dicuntur animales habere directorium; necesse est, ut ipsi ratione operationum, quas beneficio fluidi tenuissimi modo nobis incomprehensibili edit, certum utique adsignemus spatium, ex quo omnes, quae in fibris fiunt mutationes sentiat, & actionibus, quae ipsius voluntati subjacent, commode fungatur. VIII. Commune vero sensorium nec juxta CARTESIVM Sensorii comin glandula pineali; nec ad mentem LANCISII dissert. de munis desede animae cogitantis in corpore cerebri calloso; sed cum scriptio. Anatomicorum accuratioribus ac recentioribus, in medulla oblongata, atque ea, quae basin cerebri constituit, collocamus. Exinde enim egressi canales nervosi, tunicam extimam, a pia meninge, copiosissimis vasis intertexta, ac medullares cerebri tractus ambiente, mutuantur, & sic ad totius corporis partes sensui motuique voluntario inservituri abeunt. In hasce vero fistulas nerveas fluidum subtilissimum cum sanguine per arterias carotides ac vertebrales ad caput delatum, resorpta a venosis vasis crudiori substantia, in parte cerebri corticali secretum, & denique per medullarem regionem vi quadam impellitur; ut huius beneficio certas cogitationes sequantur certae motuum in corpore determinationes; & vicissim certas corporis motiones excipiant certae in anima ideae.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
