# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 137

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/137

pag. 123. allegato. Jam vero in catalepsi illas fibrillas, quae ex cerebro ortae, nervos dant actibus voluntariis inservientes, constringi diximus; at illae, quas cerebellum ad vitam conservandam emittit, salvae manent in statu naturali. Hinc pulsus cordis & arteriarum viget, facies rubet, respiratio fertur naturalis &c. Interim cum fluidi tenuissimi in organa sensui & motui voluntario ministrantia denegatur influxus: facile sit, ut illud majori copia ac impetu in partes actus vitales perficientes ex cerebello impellatur. Hinc pertinacissimae, quae alvum occupat, constrictionis, motumque abdominis & pectoris convulsivorum origo petenda est. XI. Restat adhuc illud momentum explicandum, quo Ecstascos disquisitio. cataleptici saepenumero observantur ecstatici. Plerumque enim finito paroxysmo narrant mira gaudia, aut phantasmata tragica, visiones divinas, consortium angelorum; quin & futura praenunciare videntur, ac vatidicos se simulant. Tales memorabiles casus passim observantur in Medicorum scriptis. Conf. PAVLLINIVS Cent. IV. Observ. 38. MARCELLVS DONATVS Cap. I. pag. 91. seqq. AVGVSTINVS de civitate Dei Lib. XIV. cap. 23. ACT. MEDIC. BEROL. Dec. 1. vol. 11. pag. 62. A. N. C. dec. III. anno 3. obs. 61. & (Hoffm,. Syst. T. V.) Volum. Volum. I. obs. 250. pag. 563. Neqer vero in hisce calibus diabolo vim quandam adscribere; nec animarum e corpore ad alia loca, quin plane coelum secessum statuere, nec alias praeternaturales caussas allegare necesse est; nec ad nos pereinent ecstases Pauli, sanctorumque; siquidem de illis duntaxat loquimur quae in morbosis corporibus fiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
