Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 148
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc succedebant convulsivi ac epileptici motus, cum delirio furoreque quasi uterino juncti; &frustra misso ex vena in pede tusa sanguine, frustra quoque datis remediis antispasmodicis, uterinis, anthelminticis, carminativis &c. per quinque septimanarum decursum pertinaciter inhaerebant. Paroxysmi tam variis modis, tamque mirandis symptomatibus, tristem ludebant scenam, ut vix describi queant. Mox enim inter deliramenta, singultus, ac graves septi transversi concussiones, totum corpus e lecto in altum elevabatur, &remittebant convulsiones, relictis corporis languoribus, ac praecordiorum doloribus. Mox sub deliriis convulsivi motus artus duntaxat misere torquebant. ut omnes manuum pedumque digiti incurvarentur, pollex vero ac medius digitus rigidus extenderetur; deinde brachia retrorsum traheret, iisque caput percuteret; tum eadem antrorsum vi quadam raperet, ac pectori validissime allideret. Mox inter has violentas agitationes mentis compos videbatur, sacrosque cantus cum summa devotione per satis longum tempus modulabatur. Tandem accedebat catalepsis, quam vocant, ecstatica; dum per aliquot horas lecto affixa mansit rigida, &nulla arte excitari potuit, oculis apertis, vultuque amoeno, ac si de quadam re gauderet, decumbens. Postquam ad se rediit, narravit jucundissimas visiones de Deo, angelis, coelo, vita aeterna, atque atque vatidicam se gessit. Ceterum per quinque fere hebdomades ciborum nihil plane assumsit, praeter gelatinam cornu cervi, novissimis tantummodo diebus sorbillatam; cerevisiam vero ac vinum quotidie, sed parca quantitate potavit; &quod notabile est, singulis diebus copiosa ac valde dura alvo reddidit stercora. Vultus colore gaudebat floridissimo, qui nec sub ipsis animae defectionibus; quas crebro patitur, expallescebat, sed roseus manebat.