Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 154
Unproofread scanNot analysed yet
Quo vero pateat, longe aliam ac realem hosce affectus intercedere differentiam; operae erit pretium, primo omnium veram morbi hysterici historiam praemittere. Hoc fine si veterum monumenta paullo perlustremus, &ex iis praesertim HIPPOCRATIS, ARETAEI, FERNELII, DVRETI, MONTANI, BALLONII, HOLLERII, MERCVRIALIS, JOHANNIS HEVRNII scripta consulamus: in eo ad unum omnes convenire videntur, quod faucium strangulatio, intercepta ad suffocationem usque respiratio, animi defectio, vocis privatio, soporque profundus, vera, propria, &essentialia hujus morbi uterini signa, &symptomata habenda sint. In eo etiam plures concordes deprehenduntur, ante mali hysterici invasionem, motum globi cujusdam e sede inferiore ad superiora ascendentis sentiri: unde etiam figmentum multis mulierculis familiare nascitur, quasi uterus versus superiora feratur. §. III. Haec praecipua sunt quidem, quae malum hystericum comitantur symptomata; sed ante eorum invasionem &postea longe alia &plura observantur, quae successive in paroxysmo miseras invadunt, &nulli corporis regioni parcunt. Nam quod caput attinet, frontis, temporum, vel etiam oculorum cum lacrymarum effusione; visus obnubilatione, dolorem pressorium, sensuumque &mentis torporem, omnium rerum taedio stipatum, utplurimum praecedere adnotamus. Deinde correptae hoc malo plerumque alvum fortiter adstrictam, &compressam habent, ingentem quoque ad urinam, quae clara instar aquae mingitur, stimulum, neque neque minus anxiam &suppressam spirationem, atque universi corporis languorem experiuntur.