Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 160
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps, etiam, teste inter alios Aretaeo, juvenes mulierculae, quae sunt sensibilioris generis nervosi, texturae tenerioris, &ad affectus animi proclives, prae iis, quae robustae, plebejae, animi constantioris, &laboribus deditae existunt, immanissimo hoc spasmodico morbo agitantur. Nec denique silentio praetermittendum est, foeminas, quae sanguineae &cholericae constitutionis, &ad impetuosas &praecipites animi commotiones pronae sunt, saevas, &violentas in partibus nervosis motiones experiri: illas autem, quae phlegmaticam, &torpidiorem obtinuerunt naturam, non adeo impetuose convelli, sed potius in crebriora animi deliquia incidere; nullumque nec murmur, nec ventum vel afflatum, nec odorem suaviorem, nisi aegerrime ferre, His praemissis, ad caussas tam diri affectus transeundum, &antea sedes morbi vel potius caussae morbificae disquirenda est. Recentiorum medicorum quidam, hystericam ac hypochondriacam passionem pro uno morbo habentes, ut nominatim HIGHMORVS, SYLVIVS &SYDENHAM ventriculum, pancreas, mesenterium, venam portae, pro genuina sede perperam accusant. Minus recte etiam CAROLVS PISO in selectioribus observationibus praecipuam sedem in cerebro, vel potius nervorum principio collocavit: siquidem subjectum caussae morbificae &mortis inviε ππ είσα -α CAP. V. De malo hbysterico. invicem confudit.