# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 160

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/160

Deinceps, etiam, teste inter alios Aretaeo, juvenes mulierculae, quae sunt sensibilioris generis nervosi, texturae tenerioris, & ad affectus animi proclives, prae iis, quae robustae, plebejae, animi constantioris, & laboribus deditae existunt, immanissimo hoc spasmodico morbo agitantur. Nec denique silentio praetermittendum est, foeminas, quae sanguineae & cholericae constitutionis, & ad impetuosas & praecipites animi commotiones pronae sunt, saevas, & violentas in partibus nervosis motiones experiri: illas autem, quae phlegmaticam, & torpidiorem obtinuerunt naturam, non adeo impetuose convelli, sed potius in crebriora animi deliquia incidere; nullumque nec murmur, nec ventum vel afflatum, nec odorem suaviorem, nisi aegerrime ferre, His praemissis, ad caussas tam diri affectus transeundum, & antea sedes morbi vel potius caussae morbificae disquirenda est. Recentiorum medicorum quidam, hystericam ac hypochondriacam passionem pro uno morbo habentes, ut nominatim HIGHMORVS, SYLVIVS & SYDENHAM ventriculum, pancreas, mesenterium, venam portae, pro genuina sede perperam accusant. Minus recte etiam CAROLVS PISO in selectioribus observationibus praecipuam sedem in cerebro, vel potius nervorum principio collocavit: siquidem subjectum caussae morbificae & mortis inviε ππ είσα - α CAP. V. De malo hbysterico. invicem confudit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
