# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 161.5-6

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, 161.5 to 161.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/161.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/161.5

Quum ergo recentiores Physiologi vesiculas in ovario contentas, in quibus stupendae ac infinitae parvae magnitudinis foetus, spiritu geniturae virilis explicandus ac foecundandus continetur, pro semine muliebri habeant; alium vero liquorem seminalem in hoc sexu olane deuegent: dispiciendum jam erit, an & quomodo humor in ovulis contentus corrumpi, corruptusque caussam diro nostro malo praebere possit. Quae ut rite intelligantur; praemonenda duximus quaedam momenta, & praesertim illas mutationes, quae circa pubertatis annos corporibus humanis eveniunt. Observamus virgines circa decimum quartum aetatis annum coloratiores evadere, vultum fieri pulcriorem, mammasque intumescere; maribus barbam crescere, vocem reddi magìs sonoram, & universi corporis partes majus acquirere robur, atque vigorem: in utroque vero sexu stimulos ac desideria ad venerem excitari. Etenim sicut in maribus major sanguinis ad testes, pro secernendo seminali liquore, atque etiam ad erigenda genitalia fit affluxus: ita in foemellis quoque circa pubertatis annos, major sanguinis copia ad uterum, & ejus vasa, ad ovum, si adest, foecundandum congeritur; & inde menstrui fluxus, si impraegnatio deficit, caussa & origo petenda est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
