# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 164

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/164

Conf. etiam GALENVS comment. in HIPPOCRATEM Lib. VI. de locis affectis C. V. §. XIII. Duplici autem ratione fieri statuimus, ut humor sic dictus seminalis, vel sanguis circa uterum nimium congestus, & ex diuturniori mora, atque stagnatione vitiatus tantas in universo corpore nervosarum partium turbas concitari possit. Primum nempe asserimus, corruptam materiam tetris, quos emittit, vaporibus, purissimo nervorum & fibrarum fluido infensissimis, ad progignendum id malum paratissimum videri. Magnam enim suaveolentium vaporum vim & potentiam in invertendis, vel immutandis motibus vitalibus esse; praeter narcotica, fumos carbonum noxios, & exemplum ab HELMONTIO tr. de lithiasi §. 59. allegatum, quo mulier quaedam ex certo suffitu protinus corruit apoplectica: testatur & illud momentum, quo in dispositis paroxysmos hystericos solo moschi vel zibethi odore resuscitari, & rursus etiam solis graveolentibus compesci observamus. Sed alius adhuc modus est, quo circa uterum subsistens ac coriptus humor nocere potest, qui in violenta vasorum & membranarum nervearum, rum, a nimium congesto liquore, distentione ac distractione consistit; ex qua violenti spasmi ad universum nervorum systema propagantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
