Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 168
Unproofread scanNot analysed yet
humorum spissitudinem inducendo, partes solidas debilitando, ideoque mensium perruptionem difficiliorem reddendo, ad generationem mali hysterici contribuunt: ac denique terror subitaneus, refrigeratio corporis insignior, maxime ipsi fluxui uterino supervenientes, excretiones sufflaminando sanguineas, inducunt spasmos hystericos. Tandem etiam odor suaveolentium, ambrae, zibethi, moschi &c. aut aliorum fragrantium pro peculiari idiosyncrasia gravissimos revocant paroxysmos. §. XVIII. Circa prognosin id maxime omnium monendum esse duco, quod vera hysterica passio, utut valde dira &terribilis videatur, in se non adeo periculosa sit; nisi praepostera curatio, vel perversum regimen accedat, vel in corpus incidat valde imbecille &valetudinarium. Atque etiam nullus morbus est, cui tam facile epilepsiae &convulsiones artuum junguntur, quam qui ex uteri vitio prognascitur; ut adeo etiam exinde discrimen mali hypochondriaci &hysterici dijudicare liceat. Rursus haud infrequenti constat observatione, hunc affectum, ubi ab infelici abortu vel gravi puerperio ex culpa sive medici sive aegrotantis progignitur, quam facile recurrere, &ex levi quadam caussa nervosum genus affligente, de novo corpus infestare.