# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 169

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/169

Neque etiam novum est, sed toto ferè die oblervatur, vatur, malum hystericum & hypochondriacum saepius complicatum esse, & tunc morbum valde diuturnum & difficilioris sanationis fieri: quod maxime fit in foeminis, quae vitae sedentariae & animi commotionibus nimium indulgent, & perversa diaeta & vitae regimine utuntur: hinc excretionem sanguinis menstrui vel haemorrhoidalis perturbant, de quo complicato affectu, qui saepius in praxi occurrit, uberius disserere sequenti capite constituimus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
