# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 17

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/17

Neque desperandum est, si levior est epilepsiae gradus, & aeger imminentem accessionem praesentit per sensum aurae frigidae ex partibus extremis ad dorsum, praecordia, caput adscendentis, quem anxietas, virium defectus & stomachi ad vomitum propensio praecedunt: aut quando sub paroxysmo sensus non penitus aboliti, sed saltem imminuti fuerunt; aut denique malum noctu invadit sine pollicum incurvatione. §. XXI. Contra vero per experientiam liquidum est, epi- Signa prognostica malepsiam haereditariam, licet optimis tractetur remediis a & funesta. curatu esse difficillimam; nec leve sanationis impedimentum deprehenditur in habituali atque chronica, quae per multos annos duravit, ac crebrioribus longioribusque accessionibus corpus enervat; atque conformationem vasorum & membranarum cerebri quasi permutavit. Minus quoque auspicati eventus ac sanationis est ea, quae non circa annos pubertatis, vel in foeminis ingruente mensium fluxu solvitur; ut &, quae demum post hos annos, imo post vigesimum primum accedit: tunc enim plerumque haereditarium latet vitium, recte id advertente HIPPOCRATE ae morbo sacro, qui §. 13. ita scribit: Postquam 21. anni praeterierunt, non amplius sacer morbus corri(Hoffm. Syst. T. V.) corripit, praeterquam paucos aut nullum, nisi a puero connutritus fuerit. Pessimum porro signum est, quando accessiones magis frequentant, quam solebant: sic enim functiones animales saepe destruuntur, ut non tantum memoriae, ingenii, ac judicii imminutio, sed & stupor & stultitia emergat. Epilepsiam autem in coecitatem, stultitiam, ac memoriae amissionem terminari, malum; eandem in paralysin, aut plane apoplexiam transire, mortiferum est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
