# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 173

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/173

rum sufficienter liberatis, ea in auxilium vocanda sunt; quae virtute & sedativa, & simul diaphoretica sanguinis & humorum motum ad exteriora dirigunt, atque liberrima perspiratione seri vitiosi difflationem procurant. In horum classe mirabili plane effectu gaudere vidimus, spiritum cornu cervi, vel eboris per rectificationem purificatum; vel etiam spiritum bezoardicum Bussii, spiritum cornu cervi succinatum, spiritum tartari bene praeparatum; qui spiritus volatiles commode refracta dosi dari, itemque maritari possunt cum liquore anodyno minerali, cum essentia croci, castorei, succini, imo cum laudano liquido: quo medicamento prudenter pro temporis & circumstantiarum ratione usurpato, nihil vidi praestantius. Sicuti enim sponte saepius, solius naturae beneficio, hae spasmodicae affectiones largiori solvuntur sudore: ita eo magis medicum ad hunc finem curationem dirigere oportet. VII. Hisce ad eundem scopum obtinendum, alia non in- Specifica & ferioris facultatis praesidia interponi possunt utilissime; cu- anodyna. jus generis sunt pulveres, qui secreta & specifica quadam qualitate spasmis & convulsivis motibus sopiendis dicati sunt, ut pulvis Marchionum, specificum cephalicum Michaelis, pulvis noster antepilepticus, item qui ex secundina humana siccata, visco quercino, succino, coralliis, croco, castoreo, & antophyllis paratus est: quorum usu instar incantamenti convulsivas epilepticas motiones, artuumque agitationes siluisse aliquoties observavimus: si modo ejusmodi indolis & virtutis remedia non ante solutam plethoram, nec ante impuriorum humorum sufficientem per alvum evacuationem usurpentur. §. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
