Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 177
Unproofread scanNot analysed yet
Cavendum autem maximopere est, ne aloëticis vel pilulis purgantibus, quae insignem portionem aloës, &gummata resinosa calidiora recipiunt, utramque evacuationem moliamur. Non leve enim damnum &ingentem symptomatum exacerbationem, vel morbum longius productum, inde me obseruasse certa fide asseverare possum: &hoc maxime locum habet in plethoricis ac tenerioris &sensibilioris indolis foeminis. Tutioris effectus sunt passulae corinthiacae cum infuso rhabarbari per leniorem incoctionem probe saturatae. Inter cibos panificia, placentae, quibus maxime delectantur mulieres, &acetaria penitus proscribi debent. Nam ex nimio harum rerum usu, ac vita otiosa &potu parco &nimis incongruo, accedente simul animi intemperantia, sicuti &hypochondriaci &hysterici spasmi suam originem praecipue petunt, ita majori cura, quae hisce vitiis jam correptae sunt, ab iis abstinere debent. Castorina utut &interno, &externo usu in spasmis De castori& hystericis &hypochondriacis mitigandis, teste quotidia-nis. na experientia, incomparabilem virtutem habeant; tamen iis non nimium fidendum, quoniam ad materiam laedentem submovendam idonea satis non sunt: Non parum quoque nimius eorum usus nocet; dum anodyno illo vapore (Hafm. Pst. T. V.) partibus imbecillitas, quae nunpore &capiti &nervosis quam sine periculo est, inducitur. In spasmis, hystericis praesertim, qui puerperas exercent, si alvi sunt adstrictioris, haec fortiori salium neutrorum &sic dictorum digestivorum stimulo minime molienda est: vidi enim a majori &crebriori horum salium dosi periculosa symptomatum incrementa. §. VII.