# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 177

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, THESES THERAPEVTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/177

Cavendum autem maximopere est, ne aloëticis vel pilulis purgantibus, quae insignem portionem aloës, & gummata resinosa calidiora recipiunt, utramque evacuationem moliamur. Non leve enim damnum & ingentem symptomatum exacerbationem, vel morbum longius productum, inde me obseruasse certa fide asseverare possum: & hoc maxime locum habet in plethoricis ac tenerioris & sensibilioris indolis foeminis. Tutioris effectus sunt passulae corinthiacae cum infuso rhabarbari per leniorem incoctionem probe saturatae. Inter cibos panificia, placentae, quibus maxime delectantur mulieres, & acetaria penitus proscribi debent. Nam ex nimio harum rerum usu, ac vita otiosa & potu parco & nimis incongruo, accedente simul animi intemperantia, sicuti & hypochondriaci & hysterici spasmi suam originem praecipue petunt, ita majori cura, quae hisce vitiis jam correptae sunt, ab iis abstinere debent. Castorina utut & interno, & externo usu in spasmis De castori& hystericis & hypochondriacis mitigandis, teste quotidia-nis. na experientia, incomparabilem virtutem habeant; tamen iis non nimium fidendum, quoniam ad materiam laedentem submovendam idonea satis non sunt: Non parum quoque nimius eorum usus nocet; dum anodyno illo vapore (Hafm. Pst. T. V.) partibus imbecillitas, quae nunpore & capiti & nervosis quam sine periculo est, inducitur. In spasmis, hystericis praesertim, qui puerperas exercent, si alvi sunt adstrictioris, haec fortiori salium neutrorum & sic dictorum digestivorum stimulo minime molienda est: vidi enim a majori & crebriori horum salium dosi periculosa symptomatum incrementa. §. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
