# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 18-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CVRATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/18-2

CVRATIO. VVrationem morbi comitialis aggressurum oportet primum caussas materiales remotiores e corpore proscribere ac emendare: & deinceps vehementiorem durae matris ac partium nervosarum spasmum mitigare atque consopire. Hunc ultimum scobum binis potissimum remediorum generibus assequi licet, nimirum vel sedativis, vel roborantibus: illa motus effrenes & impetuosos componunt & compescunt, haec vero ad imbecillitatem & atoniam, ab atrocia spasmorum relictam, quae ad novos paroxysmos ansam subministrat, tollendam, ac elaterem naturalem restituendum plurimum conferunt. II. Sedativa sunt, quae blandae & sulphureae indolis vapore & exhalatione nimium liquidi nervei motum refraenant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
