# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 18

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, CONSPECTVS CAPITVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/18

Omnis enim epilepsia desinit tandem in apoplexiam lethalem; & in defunctis iis morbis vel sanguis, vel, quod frequentius evenit, serum in ventriculis aut basi cerebri extravasatum ac corruptum, teste experientia, deprehenditur; quod falso pro caussa epilepsiae venditatur. Porro minor salutis spes est, quando in statu febrium acutarum, phrenitidis, petechiarum, morbillorum, variolarum &c. superveniunt epileptici motus; nec denique sine periculo est infantilis epilepsia, quae ex dentitione difficili, vel intestinorum torminibus accedit, & sine intermissione adfligit. Neque novum est, congenitum, idiopathicum & inveteratum malum in melancholiam, maniam & denique fatuitatem degenerasse, accedente praesertim plane perverso vitae regimine & gravi animi passionum intemperantia.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
