# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 181

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/181

In ejusmodi affectibus optimum est, curationem ab externis & internis, quae spasticas nervosarum partium stricturas blande relaxant, auspicari, & postea temperatis carminativis, diapnoicis & antispasticis curam absolvere, & ad recidivam avertendam menstrualem excretionem in ordinem redigere; quod optime per commodam diaetam, per motum & medicamenta, quae non modo sordes ex primis viis, sed & ex ipso utero expurgandi facultate instructa sunt. Inter quae utique pilulae polychrestae balsamicae, quae nostro tempore in usu sunt, maxime si cum antispasmodicis & salinis detergentibus pulveribus earum virtus secundetur, principem sibi locum vindicant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
