Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 183
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Passio hysteHonesta venustaque virgo, annorum octodecim, terica ex ocnerioris quidem constitutionis, sed acutioris ingenii, anicultato amomique mobilioris, in vicina urbe degens, postquam forre. moso etiam juveni, qui frequentius eam aegrotantem invisebat, desponsata fuit; valetudinis, quae antea satis firma erat, status plane est immutatus. Ab eo enim tempore variis gravibusque affligebatur passionibus. Namque dolores mox in dorso, mox in abdomine valde torquentes, mox artus cum tremore agitantes experiebatur: virium aderat ingens collapsus, ciborum adpetentia penitus languebat; alvus constricta erat, tenesmus tamen, &mingendi desiderium urgebant. Accedebant per vices animi deliquia cum faucium strangulatione, &semper fere conquerebatur de phlogosi, extremorum frigore, horripilatione, ac subsequente calore praeternaturali. Anxietates praecordiorum constrictivae, quas aegerrima comitabatur spiratio nunquam fere non aderant: pulsus ferebatur varius, nunc celer &debilis, nunc plane exiguus &inaequalis; urina plerumque instar aquae limpida, interdum pauca, cum rubro sedimento mingebatur: somno saepius plane carebat; &si quidquam cibi, vel medicaminum adsumebat; augebatur circa praecordia anxius ac pressorius dolor. Mensium fluxus erat parcior, serosus, acris; &circa hoc tempus cuncta exacerbabantur symptomata.