Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 185
Unproofread scanNot analysed yet
Haud exiguos ejusmodi casus in annosiori mea praxi adnotavi, quod virgiues venustae, &antea vegetae a nulla alia caussa, quam a vehementia amoris occultati, in miserrimum aegrotandi statum fuerint delapsae; omnibus &animi, &corporis functionibus inde pessumdatis. Ubi frustra, quin interdum non sine noxa exhibitis omnibus medicamentis pharmaceuticis, optimum &efficacissimum remedium fuit in conjugio, non tamen omissis convenientibus diaeteticis. Tantam vim &potentiam habent animi passiones diutius inhaerentes, universam motuum oeconomiam, &naturales functiones perturbandi! Hinc inter philosophos PLATO de amore praesertim affirmat: Non solum, inquiens, in animum impetum facit amor, verum &in corpus saepenumero tyrannidem exercet vigiliis curis, macie, dolore, tabitudine, &mille aliis affectibus, lethalem noxam inferentibus, corpus vexat.