# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 185

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/185

Haud exiguos ejusmodi casus in annosiori mea praxi adnotavi, quod virgiues venustae, & antea vegetae a nulla alia caussa, quam a vehementia amoris occultati, in miserrimum aegrotandi statum fuerint delapsae; omnibus & animi, & corporis functionibus inde pessumdatis. Ubi frustra, quin interdum non sine noxa exhibitis omnibus medicamentis pharmaceuticis, optimum & efficacissimum remedium fuit in conjugio, non tamen omissis convenientibus diaeteticis. Tantam vim & potentiam habent animi passiones diutius inhaerentes, universam motuum oeconomiam, & naturales functiones perturbandi! Hinc inter philosophos PLATO de amore praesertim affirmat: Non solum, inquiens, in animum impetum facit amor, verum & in corpus saepenumero tyrannidem exercet vigiliis curis, macie, dolore, tabitudine, & mille aliis affectibus, lethalem noxam inferentibus, corpus vexat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
