Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 187
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO V. Flagitavit aliquando meum auxilium virgo quaedam, Convulsiones pubertatis annos vix egressa, cui fluor mensium irregularis hystericae. erat, &quae ideo per binas circiter septimanas convulsivos patiebatur motus. Hi ipsam quotidie per frequentissima intervalla invadebant, atque dolore lumborum &abdominis, umbilici retractione, alvo adstricta, tremore, distensione artuum, spirandique difficultate se prodebant, maximeque caput occupabant, ita quidem, ut oculi in omnes plagas circumrotarentur, ea, quae vix concipi poterat celeritate, ac vehementia: caput ad latera deorsum traheretur; ejusque arteriae validissimo pulsu admotam ferirent manum. Neque vero concidebat; sed sub mali invasione sellae insidens, in medio paroxysmo surgebat, &tum incredibili celeritate in gyrum movebatur: quod etiam fiebat, si inter ambulandum convellebatur. Ipsa accessionem praesentiebat; ac sub illa perfecta loquendi facultate pollebat; nec de ullis capitis conquesta doloribus; finito paroxysmo hilaris, &optime habebat. Remedia tollendo huic malo satis idonea, quae propinabantur, parum profuerunt; praeter commendatos clysteres demulcentes, &linimenta nervina, temperatioria, spinae dorsali Verum mutatione sali inuncta, quae levamen praestiterunt.