# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 189

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/189

OBSERVATIO VI. Triginta circiter annorum soemina, quae abortiendo Hystericae convulsiones, concrementum polyposum utero excernebat, elapso hinc ex uteri & anni spatio, sub ipso mensium fluore poma, ac lacticinia primarum comederat, & praeterea corpus insigniter refrigeraverat. viarum viQuare incidit repente in convulsivos motus, quibus in tertio. ram prolapsae caput praesertim, atque pedes mirifice torquebantur, manibus liberis; commordebat dentes, ac vehementer clamitabat. Talis paroxysmus subinde circa menstruas recurrebat periodos, neque ullas habebat notas praenuncias: post illum urgebant languores universi corporis, gravativus capitis sensus, crebrae vertigines, & alvi obTum vero utero coepit gerere & sub toto structiones. gestationis tempore a malo convulsivo hysterico immunis vixit, felicemque tandem habuit partum. Lochia primum rite succedebant, sed die decimo imminuta fundebant serum sanguinolentum: alvus etiam per sex a puerperio dies officio non fungebatur. Hinc sensim redibant tensiones capitis, vertigines, flatulentiae, ac imi ventris tormina; somni & adpetentiae defectus, ac tandem accedebant pristini motus convulsivi, sinistrum maxime latus occupantes, sub quibus fluor uterinus sanguine denuo tinctus adparebat. In curatione hujus affectus clysteres carminativi & oleosi; nec non pilulae temperate balsamicae, cum refracta dosi castorei, & croci mixtae, fons Selteranus pro potu ac denique internus Carolinarum, & externus aquarum Toeplicensium usus, praestantissimae fuerunt efficaciae. Epicrisis. Nulli morbi tam graviter totum partium nervosarum systema praeter naturam afficiunt, nullique universi corporis functiones tam subito ac vehementer laedunt, quam qui ex uteri labe prognascuntur; quae utplurimum per infelicem abortum, & malum in puerperio regimen contrahitur. Horum certum indicium praebet, simulque male affectum uterum, & destructam per ejus vasa sanguinis circulationem significat saepenumero concrementi membranacei, sic dicti polyposi, sive molarum exclusio: unde diutarnas & atroces nasci aegritudines manifestum est. Quicunque igitur in persanandis mulierum morbis prae aliis excellere volunt medici; ad fontem horum malorum respiciant, & curationem eo dirigant, necesse est. Neque ego certius & efficacius auxilium, quam in exquisito vitae regimine, ac circumspecto ac convenienti fontium tam calidorum, quam frigidorum usu inveni unquam, maxime, quando temperate balsamicis, uterumque roborantibus & laxantibus curam persequamur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
