Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 191
Unproofread scanNot analysed yet
Tum propinabantur &pulvis ex nitro purificato, camphora, &pulvere Marchionum confectus, &Elixirium, quod habebat essentiam croci, myrrhae, tincturam tartari, &extractum castorei. Unde urina deponebat sedimentum, &menses aterrimi, foetidique coeperunt fluere. Tum continuatis his remediis, omissa tantummodo camphora, conjunctoque infuso veronicae, cruor uterinus, naturali similis, floridiorque ferri coepit, &aegra intra paucum tempus perfecte convaluit. Epicrisis. Videbatur primum haec affectio medico cuidam calculosa; sed revera non fuit, nisi hysterica, ex lochiis improvido adstringentium usu suppressis, originem trahens, &calculum mentiens. Quum enim in hysterica passione nervi uterini, qui cum nervosa vesicae, maximeque sphincteris fabrica, insignem fovent consensum, spasmodice contrahantur; non mirum est, si illae stricturae ad vicinas partes, praesertim vesicae sphincterem transierunt, crebramque mingendi cupiditatem, &urinae retentionem produxerunt. Quamdiu vero hi spasmi partes inferiores occuparunt; humor ille, ut ita loquar, corruptus, qui stagnando in uteri cavitatem irrupit, excerni haud potuit; hinc nec siluerunt Verum postquam spasmi relaxati, &runt symptomata. ope myrrhae, crocique menstruus fluor promotus fuit; hinc materia foetida effluxit, &fieri non potuit, quin remiserint omnes passiones.