# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 191

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, OBSERVATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/191

Tum propinabantur & pulvis ex nitro purificato, camphora, & pulvere Marchionum confectus, & Elixirium, quod habebat essentiam croci, myrrhae, tincturam tartari, & extractum castorei. Unde urina deponebat sedimentum, & menses aterrimi, foetidique coeperunt fluere. Tum continuatis his remediis, omissa tantummodo camphora, conjunctoque infuso veronicae, cruor uterinus, naturali similis, floridiorque ferri coepit, & aegra intra paucum tempus perfecte convaluit. Epicrisis. Videbatur primum haec affectio medico cuidam calculosa; sed revera non fuit, nisi hysterica, ex lochiis improvido adstringentium usu suppressis, originem trahens, & calculum mentiens. Quum enim in hysterica passione nervi uterini, qui cum nervosa vesicae, maximeque sphincteris fabrica, insignem fovent consensum, spasmodice contrahantur; non mirum est, si illae stricturae ad vicinas partes, praesertim vesicae sphincterem transierunt, crebramque mingendi cupiditatem, & urinae retentionem produxerunt. Quamdiu vero hi spasmi partes inferiores occuparunt; humor ille, ut ita loquar, corruptus, qui stagnando in uteri cavitatem irrupit, excerni haud potuit; hinc nec siluerunt Verum postquam spasmi relaxati, & runt symptomata. ope myrrhae, crocique menstruus fluor promotus fuit; hinc materia foetida effluxit, & fieri non potuit, quin remiserint omnes passiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
