Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 193
Unproofread scanNot analysed yet
pertractavimus, referri meretur: verum ego, cum jam per quadraginta annos functioni Professoriae praefui, saepiusque, si quaedam ex hac non incelebri familia hoc malo fuerunt cruciatae, in consilium accitus sum; omnibus morbi momentis probe exploratis animadverti, obnoxia ei passioni subjecta, sive foeminae, sive mares fuerint, ad libidinem, reique venereae adpetentiam valde proclivia, &insuper animi inconstantis, mobilioris, ad tristitiam pariter ac nimium gaudium valde disposita fuisse. Hinc vero videtur simillimum, caussam hujus affectionis, quae commode hystericis adnumerari potest, in uteri vitio collocandam esse plerumque. Adest enim primum haereditaria ad hos irregulares motus proclivitas; accedunt praeterea pubertatis anni, in quibus major, maxime concurrente libidine, ad partes generationi dicatas &seminales sit affluxus; qui denegato exitu, quomodo hystericas spasmodicasque totius generis agitationes excitare valeat, superius sub caussis mali hysterici ostensum est. Meretur haec hysterica passio vocari haereditaria, ac gentilitia; quae, quum haereditarium quid subsit, omnino discrepat ab ea, quam individua singula patiuntur. Ceterum periculo fere vacat, &uti jam dictum est, aetatis mutatione, vel nonnunquam etiam conjugio, sponte exspirat.