# Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 195

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3, ORSERV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-4-3/195

Ad hanc vero mensium obstructionem non modo vitium in diaeta, sed maxime externa nimis frigidi aeris ad uterum & partes abdominis admissio quam plurimum contribuit. Sicuti enim perversa diaeta sanguinem & humores valde lentos, crassos, & excretionibus minus aptos peperit: ita frigus vasa ac glandulas nimis constringendi, & angustandi, insignem exseruit potentiam. Non minus ex incongruorum eduliorum justo largiori usu, cruditates in primis viis, maxime intestino duodeno stagnantes sunt procreatae, quae in caussa fuerunt, quod paroxysmus circa meridianum tempus invaserit. Debetur quoque aliqualis animadversio, noxiosissimo carbonum ului; quorum vapor narcoticus partium nervosarum tonum, & elaterem insigniter pessumdedit. Hinc cum accessit inconveniens curatio, qua medicus, ante venaesectionis administrationem viarumque obstructarum reserationem, calidioribus menses ciere conatus est; non fieri potuit, quin humores magis magisque exagitati, partes nervosas, jam debilitatas vehementer distenderint, affecerint, atque tandem ad spasmodicas & epilepticas concussiones proritaverint.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
