Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 196
Unproofread scanNot analysed yet
Inde auctis torminibus, nec facta per alvum, nec per uterum excretione, converso sanguinis versus superiora motu deliravit, &accedentibus convulsionibus extincta est. Epicrisis. Ubi natura valde sensibilis, ad motus spasticos hystericos, vel hypochondriacos est proclivis, ad excretiones, si illae deficiunt, promovendas, summa moderatione opus est, ne per nimium stimulantia, vel purgantia &commoventia id moliamur. Quod monitum semper &ubique in puerperis servandum est, lochiis non rite fluentibus. Nam non modo purgantia fortiora, sed &salina paullo majori dosi data ac digestiva natura tunc minime ferre potest. Multo vero magis a drasticis purgantibus sibi cavere debent puerperae, quae a partu laborioso viribus fuerunt exhaustae, ne illa ad promovenda lochia prioribus sumantur diebus. Tristis ejusmodi casus paucis abhinc diebus in nostro contigit suburbio, ubi foemina partu valde fatigata, ad ciendum lochiorum fluxum tertia die, loco pilularum polychrestarum, quas sumere volebat, pilulas contra obstructionem dictas, ex errore numero viginti capiebat, quae ex aequali parte aloes rosatae, &extracti panchymagogi Crollii, adjecta limatura martis parantur, &ordinario pondere trium vel quatuor granorum exhibentur Ab hoc autem pharmaco, sub ingentibus imi ventris torminibus, extremorum frigore, summa corporis jactitatione, atque fluxus uterini plenaria suppressione, mammarumque lacte antea turgentium contractione, praeter crebros vomitus, intra tres dies, plus quam centies alvum deposuit, &septimo tandem die exspiravit.